Ezechiel
 (Latin)

Ezechiel - caput 30

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

2 Fili hominis, propheta, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Ululate: væ, væ diei!

3 quia juxta est dies: et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit.

4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.

5 Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terræ fœderis, cum eis gladio cadent.

6 Hæc dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus: a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.

7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt:

8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.

9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.

10 Hæc dicit Dominus Deus: Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.

11 Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram: et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.

12 Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum: et dissipabo terram, et plenitudinem ejus manu alienorum: ego Dominus locutus sum.

13 Hæc dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis: et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.

14 Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.

15 Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti: et interficiam multitudinem Alexandriæ.

16 Et dabo ignem in Aegypto: quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiæ quotidianæ.

17 Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsæ captivæ ducentur.

18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.

19 Et judicia faciam in Aegypto: et scient quia ego Dominus Deus.

20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:

21 Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.

22 Propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum: et dejiciam gladium de manu ejus,

23 et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.

24 Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.

25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.

26 Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus.