Isaias
 (Latin)

Isaias - caput 27

1 In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.

2 In die illa vinea meri cantabit ei.

3 Ego Dominus qui servo eam; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.

4 Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in prælio? gradiar super eam, succendam eam pariter.

5 An potius tenebit fortitudinem meam? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.

6 Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Isræl, et implebunt faciem orbis semine.

7 Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est?

8 In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam; meditatus est in spiritu suo duro per diem æstus.

9 Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.

10 Civitas enim munita desolata erit; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.

11 In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.

12 Et erit: in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Isræl.

13 Et erit: in die illa clangetur in tuba magna; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.