Isaias
 (Latin)

Isaias - caput 46

1 Confractus est Bel, contritus est Nabo; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.

2 Contabuerunt, et contrita sunt simul; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.

3 Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Isræl; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.

4 Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo; ego feci, et ego feram; ego portabo, et salvabo.

5 Cui assimilastis me, et adæquastis, et comparastis me, et fecistis similem?

6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.

7 Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur; sed et cum clamaverint ad eum, non audiet; de tribulatione non salvabit eos.

8 Mementote istud, et confundamini; redite, prævaricatores, ad cor.

9 Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus nec est similis mei.

10 Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt, dicens: Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.

11 Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meæ; et locutus sum, et adducam illud; creavi et faciam illud.

12 Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia. Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Isræl gloriam meam.