Malachias
 (Latin)

Malachias - caput 4

1 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.

2 Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ, et sanitas in pennis ejus: et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.

3 Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.

4 Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Isræl, præcepta et judicica.

5 Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

6 Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum: ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.