Numeri
 (Latin)

Numeri - caput 17

1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:

2 Loquere ad filios Isræl, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.

3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:

4 ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.

5 Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Isræl, quibus contra vos murmurant.

6 Locutusque est Moyses ad filios Isræl: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.

7 Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.

9 Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Isræl: videruntque, et receperunt singuli virgas suas.

10 Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Isræl, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.

11 Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.

12 Dixerunt autem filii Isræl ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.

13 Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?