Numeri
 (Latin)

Numeri - caput 24

1 Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Isræli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quæreret: sed dirigens contra desertum vultum suum,

2 et elevans oculos, vidit Isræl in tentoriis commorantem per tribus suas: et irruente in se spiritu Dei,

3 assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:

4 dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus:

5 Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Isræl!

6 ut valles nemorosæ, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quæ fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.

7 Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.

8 Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.

9 Accubans dormivit ut leo, et quasi leæna, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit, in maledictione reputabitur.

10 Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti:

11 revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.

12 Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi:

13 Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero præterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar?

14 verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.

15 Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus:

16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos:

17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Isræl: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.

18 Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Isræl vero fortiter aget.

19 De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.

20 Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.

21 Vidit quoque Cinæum: et assumpta parabola, ait: Robustum quidem est habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum,

22 et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te.

23 Assumptaque parabola iterum locutus est: Heu! quis victurus est, quando ista faciet Deus?

24 Venient in trieribus de Italia: superabunt Assyrios, vastabuntque Hebræos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.

25 Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit.