Osee
 (Latin)

Osee - caput 14

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur!

2 Convertere, Isræl, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum; diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros; Isræl germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis; prævaricatores vero corruent in eis.