Psalmi
(Latin)

Psalmus 1

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit;

2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo: et folium ejus non defluet; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.

4 Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.

5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum,

6 quoniam novit Dominus viam justorum; et iter impiorum peribit.