Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 110

1 Alleluja. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.

2 Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.

3 Confessio et magnificentia opus ejus; et justitia ejus manet in sæculum sæculi.

4 Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.

5 Escam dedit timentibus se; memor erit in sæculum testamenti sui.

6 Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,

7 ut det illis hæreditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium;

8 fidelia omnia mandata ejus, confirmata in sæculum sæculi, facta in veritate et æquitate.

9 Redemptionem misit populo suo; mandavit in æternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.

10 Initium sapientiæ timor Domini; intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio ejus manet in sæculum sæculi.