Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 13

1 In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

2 Dominus de cælo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.

3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum. Quorum os maledictione et amaritudine plenum est; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum.

4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis?

5 Dominum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.

6 Quoniam Dominus in generatione justa est, consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.

7 Quis dabit ex Sion salutare Isræl? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Isræl.