Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 23

1 Prima sabbati. Psalmus David. Domini est terra, et plenitudo ejus; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.

2 Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina præparavit eum.

3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?

4 Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.

5 Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.

6 Hæc est generatio quærentium eum, quærentium faciem Dei Jacob.

7 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

8 Quis est iste rex gloriæ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

9 Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ.

10 Quis est iste rex gloriæ? Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.