Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 4

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.

2 Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.

3 Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?

4 Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.

5 Irascimini, et nolite peccare; quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6 Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino. Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?

7 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo.

8 A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.

9 In pace in idipsum dormiam, et requiescam;

10 quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.