Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 81

1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?

3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant; movebuntur omnia fundamenta terræ.

6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.