Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 96

1 Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit; exsultet terra; lætentur insulæ multæ.

2 Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus.

3 Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.

4 Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ; vidit, et commota est terra.

5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini; a facie Domini omnis terra.

6 Annuntiaverunt cæli justitiam ejus; et viderunt omnes populi gloriam ejus.

7 Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.

8 Audivit, et lætata est Sion; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.

9 Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram; nimis exaltatus es super omnes deos.

10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.

11 Lux orta est justo, et rectis corde lætitia.

12 Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus.