Psalmus
 (Latin)

Psalmus - caput 98

1 Psalmus ipsi David. Dominus regnavit: irascantur populi; qui sedet super cherubim: moveatur terra.

2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.

3 Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,

4 et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.

5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.

6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;

7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis.

8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.

9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.