Isaias - caput 48
1 Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Isræl, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Isræl recordamini non in veritate neque in justitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt; et super Deum Isræl constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen ejus.
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.
5 Prædixi tibi ex tunc; antequam venirent indicavi tibi, ne forte diceres: Idola mea fecerunt hæc; et sculptilia mea, et conflatilia mandaverunt ista.
6 Quæ audisti, vide omnia; vos autem, num annuntiastis? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quæ nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas: Ecce ego cognovi ea.
8 Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum; et laude mea infrenabo te, ne intereas.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; elegi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Jacob, et Isræl, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
13 Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis.
15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus.
16 Accedite ad me et audite hoc: non a principio in abscondito locutus sum, ex tempore antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Isræl: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea: facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos; aquam de petra produxit eis; et scidit petram, et fluxerunt aquæ.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.