Osee
(Latin)

Osee - caput 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, Ezechiæ, regum Juda; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Isræl.

2 Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.

3 Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim: et concepit, et peperit ei filium.

4 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Isræl.

5 Et in illa die conteram arcum Isræl in valle Jezrahel.

6 Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Isræl, sed oblivione obliviscar eorum.

7 Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.

8 Et ablactavit eam quæ erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.

9 Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.

10 Et erit numerus filiorum Isræl quasi arena maris, quæ sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos: dicetur eis: Filii Dei viventis.

11 Et congregabuntur filii Juda et filii Isræl pariter; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.